- ALBULA
- I.ALBULAaltera, quae et Albulates Plinio l. 3. c. 13. fluv. Piceni in Aprutio, per fines Praeguttiorum, inter Asculum, et Interamnam urbes fluens in mare Hadriaticum. Liberata hodie nomen habet, uti tradunt Blondus, et Leander.II.ALBULAaqua quaedam in agro Tiburtino, quae (ut Strabo testatur) vulneribus medetur. Martial l. 1. Epigr. 13.Itur ad Herculei gelidas qua Tiburis arces,Canaque sulfureis tabula fumat aquis.Item Albulae, plural. numeri. Idem l. 4. Epigr. 4.Quod siccae redolet palus lacunae,Crudarum nebulae quod Albularum.III.ALBULAqui et Tiberis, teste Pliniô l. 3. c. 5. sic ab aquarum albedine dictus. Α᾿λβούλας Dionysio Halicarnassensi, et apud Eust. in Dionys. Α῎λβουλος Virg. Aen. l. 8. v. 330. s.---- Asperque immani corpore Tybris,A quo post Itali fluvium cognomine TybrimDiximus: amisit verum vetus Albula nomen.Ovid. l. 4. Fast. ubi de Hercule,Venit et a tanto est Albula pota Deo.Liv. l. 1. c. 3. Pax ita convenerat, ut Hetruscis Latinisque fluv. Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.